et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel
numquid non vestrum est scire iudicium
qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter
tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper
ossibus eorum
qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper
excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut
in lebete et quasi carnem in medio ollae
tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet
faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in
adinventionibus suis
haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum
qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non
dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium
propterea nox vobis pro visione erit et tenebrae vobis pro
divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur
super eos dies
et confundentur qui vident visiones et confundentur divini
et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei
verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini
iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel
peccatum suum
audite haec principes domus Iacob et iudices domus Israhel
qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis
qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in
iniquitate
principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius
in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et
super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in
medio nostrum non venient super nos mala
propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et
Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa
silvarum